monumenta.ch > Augustinus > 22
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, XXI <<<     >>> XXIII

Caput XXII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Nam quod ad primam originem pertinet, omnem mortalium progeniem fuisse damnatam, haec ipsa vita, si vita dicenda est, tot et tantis malis plena testatur. Quid enim aliud indicat horrenda quaedam profunditas ignorantiae, ex qua omnis error existit, qui omnes filios Adam tenebroso quodam sinu suscepit, ut homo ab illo liberari sine labore dolore timore non possit?
2 Quid amor ipse tot rerum vanarum atque noxiarum et ex hoc mordaces curae, perturbationes, maerores, formidines, insana gaudia, discordiae, lites, bella, insidiae, iracundiae, inimicitiae, fallacia, adulatio, fraus, furtum, rapina, perfidia, superbia, ambitio, invidentia, homicidia, parricidia, crudelitas, saevitia, nequitia, luxuria, petulantia, inpudentia, inpudicitia, fornicationes, adulteria, incesta et contra naturam utriusque sexus tot stupra atque inmunditiae, quas turpe est etiam dicere, sacrilegia, haereses, blasphemiae, periuria, oppressiones innocentium, calumniae, circumventiones, praevaricationes, falsa testimonia, iniqua iudicia, violentiae, latrocinia et quidquid talium malorum in mentem non venit et tamen de vita ista hominum non recedit? Verum haec hominum sunt malorum, ab illa tamen erroris et perversi amoris radice venientia, cum qua omnis filius Adam nascitur.
3 Nam quis ignorat cum quanta ignorantia veritatis, quae iam in infantibus manifesta est, et cum quanta abundantia vanae cupiditatis, quae in pueris incipit apparere, homo veniat in hanc vitam, ita ut, si dimittatur vivere ut velit et facere quidquid velit, in haec facinora et flagitia, quae commemoravi et quae commemorare non potui, vel cuncta vel multa perveniat?
Sed divina gubernatione non omni modo deserente damnatos et Deo non continente in ira sua miserationes suas in ipsis sensibus generis humani prohibitio et eruditio contra istas, cum quibus nascimur, tenebras vigilant et contra hos impetus opponuntur, plenae tamen etiam ipsae laborum et dolorum.
4 Quid enim sibi volunt multimodae formidines, quae cohibendis parvulorum vanitatibus adhibentur? Quid paedagogi, quid magistri, quid ferulae, quid lora, quid virgae, quid disciplina illa, qua scriptura sancta dicit dilecti filii latera esse tundenda, ne crescat indomitus domarique iam durus aut vix possit aut fortasse nec possit?
5 Quid agitur his poenis omnibus, nisi ut debelletur inperitia et prava cupiditas infrenetur, cum quibus malis in hoc saeculum venimus? Quid est enim, quod cum labore meminimus, sine labore obliviscimur; cum labore discimus, sine labore nescimus; cum labore strenui, sine labore inertes sumus?
6 Nonne hinc apparet, in quid velut pondere suo proclivis et prona sit vitiosa natura et quanta ope, ut hinc liberetur, indigeat? Desidia segnitia, pigritia neglegentia vitia sunt utique quibus labor fugitur, cum labor ipse, etiam qui est utilis, poena sit.
Sed praeter pueriles poenas, sine quibus disci non potest quod maiores volunt, qui vix aliquid utiliter volunt, quot et quantis poenis genus agitetur humanum, quae non ad malitiam nequitiamque iniquorum, sed ad condicionem pertinent miseriamque communem, quis ullo sermone digerit? quis ulla cogitatione conprehendit?
7 Quantus est metus, quanta calamitas ab orbitatibus atque luctu, a damnis et damnationibus, a deceptionibus et mendaciis hominum, a suspicionibus falsis, ab omnibus violentis facinoribus et sceleribus alienis! quando quidem ab eis et depraedatio et captivitas, et vincla et carceres, et exilia et cruciatus, et amputatio membrorum et privatio sensuum, et oppressio corporis ad obscenam libidinem opprimentis explendam et alia multa horrenda saepe contingunt.
8 Quid? ab innumeris casibus quae forinsecus corpori formidantur, aestibus et frigoribus, tempestatibus imbribus adluvionibus, coruscatione tonitru, grandine fulmine, motibus hiatibusque terrarum, oppressionibus ruinarum, ab offensionibus et pavore vel etiam malitia iumentorum, a tot venenis fruticum aquarum, aurarum bestiarum, a ferarum vel tantummodo molestis vel etiam mortiferis morsibus, a rabie quae contingit ex rabido cane, ut etiam blanda et amica suo domino bestia nonnumquam vehementius et amarius quam leones draconesque metuatur faciatque hominem, quem forte adtaminaverit, contagione pestifera ita rabiosum, ut a parentibus coniuge filiis peius omni bestia formidetur!
9 Quae mala patiuntur navigantes! quae terrena itinera gradientes! Quis ambulat ubicumque non inopinatis subiacens casibus? De foro quidam rediens domum sanis pedibus suis cecidit, pedem fregit et ex illo vulnere finivit hanc vitam.
10 Quid videtur sedente securius? De sella, in qua sedebat, cecidit Heli sacerdos et mortuus est. Agricolae, immo vero omnes homines, quot et quantos a caelo et terra vel a perniciosis animalibus casus metuunt agrorum fructibus! Solent tamen de frumentis tandem collectis et reconditis esse securi.
11 Sed quibusdam, quod novimus, proventum optimum frumentorum fluvius inprovisus fugientibus hominibus de horreis eiecit atque abstulit. Contra milleformes daemonum incursus quis innocentia sua fidit? quando quidem, ne quis fideret, etiam parvulos baptizatos, quibus certe nihil est innocentius, aliquando sic vexant, ut in eis maxime Deo ista sinente monstretur huius vitae flenda calamitas et alterius desideranda felicitas.
12 Iam vero de ipso corpore tot existunt morborum mala, ut nec libris medicorum cuncta conprehensa sint; in quorum pluribus ac paene omnibus etiam ipsa adiumenta et medicamenta tormenta sunt, ut homines a poenarum exitio poenali eruantur auxilio.
13 Nonne ad hoc perduxit sitientes homines ardor inmanis, ut urinam quoque humanam vel etiam suam biberent? nonne ad hoc fames, ut a carnibus hominum se abstinere non possent nec inventos homines mortuos, sed propter hoc a se occisos, nec quoslibet alienos, verum etiam filios matres incredibili crudelitate, quam rabida esuries faciebat, absumerent?
14 Ipse postremo somnus, qui proprie quietis nomen accepit, quis verbis explicet, saepe somniorum visis quam sit inquietus et quam magnis, licet falsarum rerum, terroribus, quas ita exhibet et quodam modo exprimit, ut a veris eas discernere nequeamus, animam miseram sensusque perturbet?
15 Qua falsitate visorum etiam vigilantes in quibusdam morbis et venenis miserabilius agitantur; quamvis multimoda varietate fallaciae homines etiam sanos maligni daemones nonnumquam decipiant talibus visis, ut, etiamsi eos per haec ad sua traducere non potuerint, sensus tamen eorum solo appetitu qualitercumque persuadendae falsitatis inludant.
Ab huius tam miserae quasi quibusdam inferis vitae non liberat nisi gratia Salvatoris Christi, Dei ac Domini nostri (hoc enim nomen est ipse Iesus; interpretatur quippe Salvator), maxime ne post hanc miserior ac sempiterna suscipiat, non vita, sed mors.
16 Nam in ista quamvis sint per sancta et sanctos curationum magna solacia, tamen ideo non semper etiam ipsa beneficia tribuuntur petentibus, ne propter hoc religio quaeratur, quae propter aliam magis vitam, ubi mala non erunt omnino ulla, quaerenda est; et ad hoc meliores quosque in his malis adiuvat gratia, ut quanto fideliore, tanto fortiore corde tolerentur.
17 Ad quam rem etiam philosophiam prodesse dicunt docti huius saeculi, quam dii quibusdam paucis, ait Tullius, veram dederunt; nec hominibus, inquit, ab his aut datum est donum maius aut potuit ullum dari.
18 Usque adeo et ipsi, contra quos agimus, quoquo modo compulsi sunt in habenda non quacumque, sed vera philosophia divinam gratiam confiteri. Porro si paucis divinitus datum est verae philosophiae contra miserias huius vitae unicum auxilium, satis et hinc apparet humanum genus ad luendas miseriarum poenas esse damnatum.
19 Sicut autem hoc, ut fatentur, nullum divinum maius est donum, sic a nullo deo dari credendum est, nisi ab illo, quo et ipsi qui multos deos colunt nullum dicunt esse maiorem.



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, XXI <<<     >>> XXIII
monumenta.ch > Augustinus > 22